“lectio vestra incipit in pagina centesima sexta, quamquam in textu ipso pagina duodesexagesima est scripta.  Legite, quaeso, de “Haec cum Romae nunciata essent” usque ad “in iudicio concidit” in pagina centesima nona.”

Pensum! Lege inferiorem textum et pelliculam specta.

“haec sunt verba in pellicula dicta – Phisiologus dicit quod herinatius figuram habet porcelli lactentis. Hic deforis totus est spinosus. Sed tempore vindemiarum ingreditur in vineam, et ubi viderit uvam bonam, ascendit super vitem et exacinat uvam illam, ita ut cadant omnes racemi in terram. Deinde descendit et volutat se super illos ita ut omnes racemi figantur in spinis eius, et sic portat escam filiis suis.”

vindemia – tempus ubi uvae colliguntur et in vinum imprimuntur.

vinea – locus vel ager ubi plantae uvarum coluntur.

uva – pomum ex quo vinum est factum

vitis – planta longa et tenuis de quo uvae pendunt

racemus – multitudo uvarum

esca – cibus (derivatur ex (com)edo, esse, edi, esus)

 

 

Advertisements